Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 10 Cic. Luc. 12 () >>Cic. Luc. 14

11LUC. At ille 'Cum Alexandriae pro quaestore' inquit 'essem, fuit Antiochus mecum, et erat iam antea Alexandriae [Note] familiaris Antiochi Heraclitus Tyrius, qui et Clitomachum multos annos et Philonem audierat, homo sane in ista philoisophia, quae nunc prope dimissa revocatur, probatus et nobilis; cum quo et [Note] Antiochum saepe disputantem audiebamsed utrumque leniter; et quidem isti libri duo Philonis, de quibus heri dictum a Catulo est, tum erant allati Alexandriam tumque primum in Antiochi manus venerant; et homo natura lenissumus (nihil enim poterat fieri illo mitius) stomachari tamen coepit. mirabar; nec enim umquam ante videram. at ille Heracliti medriam inplorans quaerere ex eo viderenturne illa Philonis aut ea num vel e [Note] Philone vel ex ullo Academico audivisset aliquando. negabat, Philonis tamen scriptum agnoscebat; nec id quidem dubitari [Note] poterat, nam aderant mei familiares docti homines [Note] P. et C. Selii et Tetrilius [Note] Rogus, qui se illa audivisse Romae de Philone et ab eo ipso duo illos libros dicerent descripsisse. 12tum et illi [Note] dixit Antiochus quae heri Catulus commemoravit a patre suo dicta Philoni et alia plura; nec se tenuit quin contra suum doctorem librum etiam ederet, qui Sosus inscribitur. tum igitur et cum [Note] Heraclitum studiose audirem contra Antiochum disserentem et item Antiochum contra Academicos, dedi Antiocho operam diligentius, ut causam ex eo totam cognoscerem. itaque conplures dies adhibito Heraclito doctisque conpluribus et in is Antiochi fratre Aristo et praeterea Aristone et Dione, quibus ille secundum fratrem plurumum tribuebat, multum temporis in ista una disputatione consumpsimus. sed ea pars quae contra Philonem erat praetermittenda est; minus enim acer est adversarius is qui ista quae sunt heri defensa negat Academicos omnino dicere; etsi enim mentitur, tamen est adversarius lenior. ad Arcesilan Carneademque veniamus.'

ch. 5



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 10 Cic. Luc. 12 () >>Cic. Luc. 14

Powered by PhiloLogic